monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 242

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 242
Sed cum homo in tanta tenebrositate infidelitatis iaceret, nec se erigere valeret: ad salvationem eius misi Filium meum miro modo de virgine incarnatum, verum Deum et verum hominem existentem. Quid hoc? Quia de me Patre secundum divinitatem veraciter exivit, et quoniam de Virgine matre secundum humanitatem veraciter carnem assumpsit. Quid hoc? O homo mollis et tener in tuo corpore es; sed durus et inflexibilis in tua incredulitate manes; nam lapis poliri ad aedificium potest, tu autem molliri ad fidem non vis.